Vision Forum E-mail Newsletter

« Martin Luther on Fruitfulness | Main | Filmmaking as Cultural Warfare »

Latin Quiz

If you have ever wondered whether Latin is a helpful language for the future Christian communicator you are raising, just consider the following test I gave to my children last week. How many English word parallels can you identify from their Latin roots found in the following quote on the divine attributes of God taken from Augustine’s Confession IV? (I will post the translation tomorow.)

Quid est ergo deus meus? Quid, rogo, nisi dominus deus? Quis enim dominus praeter dominum? aut quis deus praeter deum nostrum? Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et inconprehensibilis, inmutabilis, mutans omnia, numquam novus, numquam vetus, innovans omnia; in vetustatem perducens superbos et nesciunt; semper agens, semper quietus, colligens et non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens, perficiens, quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas, zelas et securus es; paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutas nec mutas consilium; recipis quod invenis et numquam amisisti; numquam inops et gaudes lucris, numquam avarus et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddens debita nulli debens, donans debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et vae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt. (Augustine Confessions: Books I-VIII, Loeb Classic Library, Translated by William Watts)